Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
L’ha ripubblicato su Pastor Aeternus proteggi l'Italia.